OBELISCUS

OBELISCUS
I.
OBELISCUS
in medio Circi centro inter utrasque metas fuit positus: de quo vetus Epigrammatis Auctor de Circensibus,
Et medius centri summus obliscus abit.
Tres obelisci vero ab una basi surgentes in qualibet meta, ut ex nummis patet. Graeci, οἱ δὲ τρεῖς ὀβελοὶ τὴν τρίςτοιχον φύσιν δηλοῦσι, Tres vero obelisci triplicem naturam denotant. Cassiodorus ad tres Decanos refert, quos in singulis Zodiaci signis fingunt Mathematici etc. Harum metarum Graeci, qui sub Imperio Constantinopolitano vixêre, in Circo suo describendo non meminêre, quam vis plusquam certum sit et metas in illo fuisse; Sed nec metas circumiri in decursione Circi, uspiam memorant: circum Obeliscum currere agitatores passim prodentes, qui obeliscus in medio Circi meditullio erectus erat. Unde aliam rationem Circi Romani, aliam Constantinopolitani et Graecorum fuisse, patet, uti videre est supra. Fuit autem Obeliscus hic seu media Pyramis Soli dicata: sicut in superiore Circi parte supra obeliscum, ad Euripum, tres arae erant collocatae, Saturni, Iovis et Martis; infra vero ad eundem Euripum versus carceres, arae itidem tres, Veneris, Mercurii et Lunae. Unde septem arae in Circo circa quas septem spatia conficiebant quadrigae, διὰ τὸ τοσούτους εἶναι τοὺς τῶ πλανητῶν πόλους, quod totidem essent planetarum curricula. Imo arae illae trinae, cum triplici apice vel summitate, illae ipsae metae erant, quas modo ὀβελοὺς obeliscos, modo βωμοὺς, aras, Graeci vocârunt. Sic medium etiam Obeliscum, qui maximus et singularis erat, interpretati sunt aram Soli dicatam. Lydus, Ἡ δὲ πυραμὶς ἡλιου, ἐπεὶ τοσοῦτος βωμὸς ἄσκίος ἐςτι. Et paulo post eam pyramidem ὀβελὸν tunc vocari tradit: Οὐ πλέον δὲ τῶ ἕπτα κύκλων ἤτοι ςταδίων περὶ τὴν πυραμίδα, ἣν νῦν καλοῦσι, διεπληκτίζοντο οἱ ἀγωνιςταὶ. Porro obeliscis impositae erant sphaerae seu pilae, non ova, ut quidam volunt: et scribit Plin. loc. cit. Manlium Mathematicum pilam apici Obelisci addidisse, in Campo Martio, cuius vertice umbra colligeretur in ipsa pila: quam pilam πόλον liceat interpretari, ad similitudinem πόλου γνωμονικοῦ, in quo gnomon erectus aequinoctia et solstitia significat ex umbrarum ratione etc. Qua de re vide plura apud Salmas. Not. ad Solin. passim, inprimis p. 907. est seqq. de Obeliscorum vero supplicio infra.
II.
OBELISCUS
structura est minor Pyramide, ex marmore, deorsum specie quadratâ. sursum in angustum desinens, Plin. l. 36. c. 8. 9. 10. 11. Horum 4. Aegypti Reges 480. cubitorum excitârunt. Ramises Rex, qui tempore Troiae captae vixit, obeliscum 40. cubitor. fecit, adhibiti in opere 20000. hominum: cui Cambyses perpercit, Herod. Phius Rex alterum 45. cubitorum, Ptolomaeus autem 88. erexit. Ex pluribus Romam advectis duo integri supersunt, unus in Vaticano, alter apud Lateranum. Coeterum, his, ut et Pyramidibus, Aegyptus olim inprimis claruit, tamquam monumentis et tabulis priscae suorum Sapientiae; quod descriptio Amm. Marcellini l. 17. c. 7. indigitat, cum ait: Obeliscus est asperrimus lapis, in figuram metae cuiusdam sensim ad proceritatem consurgens excelsam, utque radium imitetur gracilesces paulisper, specie quadratâ in verticem productus angustum, manu levigatus Artificis, formarum autem innumeras notas, Hieroglyphicas appellatas, quas ei undique videmus incisas, intialis Sapientiae vetus insignivit auctoritas. Volucrum enim ferarumque etiam alieni Mundi genera multa sculpentes, ad aevi quoque sequentis aetates Imperatorum vulgatius perveniente memoriâ, promissa vel soluta Regum vota monstrabant. Quô factum, ut prisci Caesares illos maximi fecerint, immanesque fecerint sumptus, ut Romam suam iis ornarent. Et Augustus quidem duos Heliopoli Romam transtulit, quorum unus in Circo Maximo, alter in Campo Martio locatus est: ille a Rege Semneserteo, quô regnante Pythagoras in Aegypto fuit, centum viginti pedum et dodrantis, praeter basim; iste a Sesostride, novem pedibus minor. Alium difficultate magnitudinis territus, an quia Soli speciali munere dedicatus fixusque intra ambitionsi Templi delubra, quae contingi non poterant, tamquam apex omnium emineret, nec contrectare ausus est, nec movere. Tertius Romae in Vaticano Caii et Neronis Principum Circo locatus est. Constantinus M. postea Obeliscum Augusto intactum sedibus suis avulsit, nihil committere in Religionem recte existimans, si ablatum uni templo miraculum Romae, i. e. totius Mundi Templo, sacraret. Verum, quia non dignô satis locô stabat, Sixtus V. Pontifex saeculô praeteritô magnô sumptu, maioreque Dominici Architecti industriâ, transtulit temporis intervallô annuô in amplissimum Forum, quod patet ante Basilicam D. Petri, ut omnibus fieret ipse Obeliscus magis conspicuus. Idem Circi Maximi Obeliscum, totum humô obrutum, e latebris eruit, sed fractum, collocavitque ante D. Iohannis Lateranensis Basilicae fores, magnificentiâ atque industriâ incredibili. Imo et alius, qui apud Mausoleum Augusti fractus iacebat, eiusdem Artificis studiâ, ita iubente Sixtô excitatus est inter Hortos Sixtinos, ante Viminalem eorum portam, et aedem B. Virginis ad Praesepe. Vide Plin. l. 36. c. 9. Adam. Preyelium Sinae et Europae c. 18. et infra. Nomen quod attinet. Obeliscus, a Graeco ὀβελὸς, quod veru significat, appellatus est, ob formae similitudinem: Arabibus Messalet Pharaum, i. e. Pharaonis acus, a Pharaone, sic enim Reges prisci Aegypti dicti sunt. Cum vero hi priscorum Aegyptiorum sapientiam maxima ex parte continuerint, ea tamen per bis mille annos neglecta mansit, donec Kircherus eam ex oblivionis hac abysso eruit, qui deperditam Aegyptiorum veterum linguam restituit, numquam intellecta hieroglyphica explicuit, superstitiosamque scientiam in apricum produxit: earum omnium auctorem Trismegistum Hermetem fuisse asserens, in Oedipo l. 1. Huiusmodi
Obeliscorum cum multa et magna in Aegypto hodieque sit copia, duo prae coeteris praegrandes ad ripam Nili spectantur, quos ante diluvium Schur, filium Schaluck filii Schariak erexisse. Arabes fingunt. Ne vero unica Aegyptus his Architectonicae artis prodigiis superbiret, illorum non pauci temporum decursu, ex Aegypto Romam maximis impensis ab Imperatoribus, uti dictum, translati fuerunt, qui tamen maiori ex parte aevô confecti et truncati, aut etiam integri aedificiorum ruinis sepulti, profunda sub terra gemunt. Hodie Romae XIII. sunt, de quorum unoquoque vide suô locô. OBELISCI CELEBRIORES, EX KIRCHERO. Alexandrinus, ex minoribus. Huius inter rudera Templi Minervae nuper effossi interpretatio Hieroglyphica, novâ methodô tradita, ab Athan. Kirchero, prodiit Romae 1666. in fol. Vide supra Alexandrinus Obeliscus, ut et Minervae Obeliscus. Barberinus, olim Veranus. Constantinopolitanus. Exquilinus, rasus. Flaminius, olim Sennesertaeus a Psammirtao, circa Olympiadum initium erectus, ab Augusto Romam translatus, et a Sixto V. terrâ erutus, ac in campo Flaminio erectus. Florentinus, ex minoribus. Heliopolitanus, iuxta Mataream vicum Cairo Aegypti vicinum, hodieque conspicuus. Lateranensis, olim Ramessaeus, Thebis a Ramesse Sothis Aegypti Regis filio, annis ante Christum Natum 1297. excitatus, a Constantino Romam translatus, tandem a Sixto V. erutus et in Campo Lateranensi erectus.
Ludovisius, qui elim Salustius. Mahutaeus, ex minoribus. Medicaeus, similiter. Moncorius seu Vaticanus, rasus. Monticaelius, ex minoribus. Pamphilius, in Foro Agonali (vulgo Piazza Navona) erectus: in quo Veterum Theologia, hieroglyphicis involuta symbolis, detecta e tenebris in lucem asseritur; nomen libri, auctore Athanasiô Kircherô, Romae editi A. C. 1650. in Fol. Ramessaeus, vide Lateranensis. Salustius, idem cum Ludovisio. Sennesertaeus, idem cum Flaminio. Vaticanus, vide supra Exquilinus. Veranus, idem cum Barberino.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Obeliscus — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Mollusca Class: Gastropoda …   Wikipedia

  • Obeliscus — (gr.), 1) kleiner Spieß; 2) s. Obelisk; 3) (Obelos), kritisches Zeichen für die Verdächtigkeit od. Unechtheit einer Stelle in den alten Handschriften, s.u. Asteriscus. Daher Obelismus (Obelisirung) die Bezeichnung mit dem O., Andeutung der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Vexillum obeliscus — Vexillum (Costellaria) obeliscus Vexillum obeliscus Scientific classification Kingdom: Anima …   Wikipedia

  • Dermomurex obeliscus — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Mollusca Class: G …   Wikipedia

  • ALEXANDRINUS Obeliscus — vide infra Obeliscus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARBERINUS Obeliscus — vide Obeliscus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CONSTANTINOPOLITANUS Obeliscus — vide infra Obeliscus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EXQUILINUS Obeliscus — Vide Obeliscus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FLORENTINUS Obeliscus — vide Obeliscus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LATERANENSIS Obeliscus — a proxima Lateranensi Basilica Romae, nomen accepit. Autot eius fuit Ramesses, Sothis fil. Rex Aegypti, qui, postquam complures magnificentiâ summâ exstrui curâslet, neque ramen ullus genio eius respondisset; hunc demum et mole et mysteriis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”